Augustinusregel (Latein)
Regula Sancti Augustini
(ex "Regula et Constitutiones Canonicorum regularium Sti. Augustini" Congregationis Austriacae necnon Ordo Domesticus Canoniae Claustroneoburgensis iussu Gebhardi Koberger Abbatis generalis editae. Claustroneoburgi A. D. 1961. Typis "Floridus" Vindobonae.)
De caritate Dei et proximi.
De unitate cordium et communitate rerum.
Ante omnia, fratres carissimi, diligatur Deus, deinde proximus, quia ista sunt praecepta principaliter nobis data.
Haec sunt, quae ut observetis praecipimus in monasterio constituti.
Primum, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in Deo; et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposito vestro victus et tegumentum, non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed potius unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum, quia erant eis omnia communia et distribuebatur unicuique, sicut cuique opus erat. Qui aliquid habebant in saeculo, quando ingressi sunt monasterium, libenter illud velint esse commune. Qui autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt, sed tamen eorum infirmitati, quod opus est, tribuatur, etiamsi paupertas eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire. Tantum non ideo se putent esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non poterant.
De humilitate.
Nec erigant cervicem, quia sociantur eis, ad quos foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena vana non quaerant, ne incipiant esse monasteria divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur. Sed rursus etiam illi, qui aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio fratras suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt, nec de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite et honorate in vobis invicem Deum, cuius templa facti estis.
De oratione et ieiunio.
Orationibus instate horis et temporibus constitutis. In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod est factum, unde at nomen accepit, ut, si forte aliqui etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, qui ibi aliquid agendum putaverunt. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde, quod profertur in voce. Et nolite cantare nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est, ut cantetur, non cantetur.
Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.
De refectione utriusque hominis.
Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite. Nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant Dei verbum.
Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse nec iniustum videri, quos fecit alia consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt, quod non sumunt ipsi, sed sibi potius gratulentur, quia valent, quod non valent illi. Et si eis, qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus, non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec debent velle omnes, quod paucos vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati.
De infirmis procurandis.
Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur, ita et post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt; tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant. ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulos Dei tanto amplius decet quanto minus indigent. Nec ibi eos teneat voluptas iam vegetos, quo necessitas levarat infirmos. Illos aestiment ditiores, qui in sustinenda parcitate fuerint fortiores; melius est enim minus egere quam plus habere.
De habitu exteriore et interiore.
Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis, quo itis, simul state. In incessu, in statu, in omnibus motibus vestris nihil fiat, quod cuiusquam offendat aspectum, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciuntur in aliquam feminarum, figantur in nulla. Neque enim, quando proceditis, feminas videre prohibemini, sed appetere aut ab ipsis appeti velle eriminosum est. Nec solo tactu et effectu, sed affectu et aspectu quoque appetitur et appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis habere vos animos pudicos, si habeatis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet, qui in femina figit oculum et illius in se ipse diligit fixum, ab aliis se non videri, cum hoc facit; videtur omnino et a quibus se videri non arbitratur. Sed ecce lateat et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper inspectore, quem latere nihil potest? An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius quanto sapientius? Illi ergo vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere; illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: abominatio est Domino defigens oculum. Quando ergo simul estis in ecclesia et ubicumque, ubi et feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite; Deus enim, qui habitat in vobis, etiam isto modo vos custodiet ex vobis.
De correctione fratrum.
Et si hanc, de qua loquor, oculi petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed de proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum vel alio quocumque die id ipsum eum facere videritis, iam velut vulnaratum sanandum prodat, quicumque hoc potuit invenire, prius tamen et alteri vel tertio demonstratum, ut duorum vel trium possit ore convinci et competenti severitate coerceri. Nec vos iudicetis esse malevolos, quando hoc indicatis, magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod velit occultari, cum timet secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius debes eum manifestare, ne deterius putrescat in corde. Sed antequam aliis demonstretur, per quos convincendus est, si negaverit, prius praeposito debet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correptus non innotescere ceteris. Si autem negaverit, tunc nescienti adhibendi sunt alii, ut iam coram omnibus possit non ab uno teste argui, sed a duobus tribusve convinci. Convictus vero secundum praepositi vel etiam presbyteri, ad cuius dispensationem pertinet, arbitrium debet emendatoriam subire vindictam. Quam si ferre recusaverit, etiamsi ipse non abscesserit, de vestra societata proiciatur; non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. Et hoc, quod dixi de oculo non figendo, etiam in ceteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis vindicandisque peccatis diligenter et fideliter observetur cum dilectione hominum st odio vitiorum. Quicumque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte ab aliqua litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi et oretur pro illo; si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri vel praepositi gravius emendetur.
De custodia rerum communium.
Vestes vestras in unum habete sub uno custoda vel duobus vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne tinea laedantur; et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, nonad vos pertineat, quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unusquisque vestrum, quod deposuerat, an aliud, quod alter habuerat, dum tamen unicuique, prout cuique opus est, non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, cum queritur aliquis deterius se accepisse quam prius habuerat, et indignum se esse qui non ita vestiatur sicut alius frater eius vestiebatur, hinc vos probate, quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueritis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete, quod ponitis. Ita sane, ut nullus sibi aliquid operetur, sed omnia opera vestra in unum fiant maiore studio, et freqeentiore alacritate, quam si vobis singulis propria faceretis. Caritas enim, de qua scriptum est, quod non quaerit quae sua sunt, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo, quanto amplius rem communem quam propriam vestram curaveritis, tanto vos amplius profecisse noveritis, ut in omnibus, quibus utitur transitura necessitas, superemineat, quae permanet, caritas. Consequens ergo est, ut, etiamsi suis filiis val aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliquam contulerit vestem sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur, sed sit in potestate praepositi, ut, in rem communem redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur.
De munditia vestium et corporum.
Indumenta vestra secundum arbitrium praepositi lavantur sive a vobis sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundao vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corpori, cuius infirmitatis necessitas cogit, minime denegetur, sed fiat sine murmura de consilio medicinae, ita ut, etiamsi nolit, iubente praeposito, faciat, quod faciendum est, pro salute. Si autem velit et forte non expedit, suae cupiditati non oboediat. Aliquando enim, etiamsi noceat, prodesse creditur, quod delectat. Denique, si latens est dolor in corpore, famulo Dei dicenti, quid sibi doleat, sine dubitatione credatur; sed tamen, utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo vel tres. Et ille, qui habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus praepositus iusserit, ire debebit. Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendorum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium uni alicui debet iniungi, ut ipse de cellario petat, quod cuique opus esse perspexerit. Sive autem qui cellario sive qui vestibus sive qui codicibus praeponuntur, sine murmure serviant fratribus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam qui petierit, non accipiat. Vestimenta vero et calceamenta, quando fuerint indigentibus necessaria, dare non differant, sub quorum custodia sunt, quae poscuntur.
De venia postulanda et offensa remittenda.
Lites aut nulhs habeatis aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium et trabem faciat de festuca et animam faciat homicidam. Sic enim legitis: qui odit fratrem suum, homicida est. Quicumque convicio vel maledicto vel etiam criminis obiectu aliquem laesit, meminerit satisfactione quantocius curara, quod fecit, et ille, qui laesus est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique, quanto crebriores habetis, tanto saniores habere debetis. Melior est autem qui, quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat, cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam qui tardius irascitur et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Qui autem numquam vult petere veniam aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi inde non proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite, quae, si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, unde facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae moribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut veniam postuletis, ne apud eos, puos oportet esse subiectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas. Sed tamen petenda venia est ab omnium Domino, qui novit etiam eos, quos plus iusto forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritalis inter vos debet esse dilectio.
De oboedientia.
Praeposito tamquam patri oboediatur, multo magis presbytero, qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur et, si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed ut emendandum corrigendumque curetur, ad praepositum praecipue pertinebit, ut ad presbyterum, cuius est apud vos maior auctoritas, referat, quod modum vel vires eius excedit. Ipse vero, qui vobis praeest, non se existimet potestate dominante, sed caritate serviente felicem. Honore coram vobis praelatus sit vobis, timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsum bonorum operum praebeat exemplum, corripiat inquietos, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes, disciplinam libens habeat, metuendus imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos magis oboediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui inter vos, quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur.
De iugi meditatione Regulae.
Donet Dominus, ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudinis amatores et bono Christi odore de bona converstione fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut liberi sub gratia constituti. Ut autem vos in hoc libello tamquam in speculo possitis inspicere, ne per oblivionam aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur, et, ubi vos inveneritis ea, quae scripta sunt, facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quicumque vestrum videt aliquid deesse, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans, ut et debitum dimittatur et in tentationem non inducatur. Amen.
Explicit Regula sancti Augustini episcopi.



